АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 543

iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet periculi socio conmiserunt.

8. his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.

1.           Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset ut cogitabat, superiorem vero fore profectum.

2.           proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum fremitum accessumque terribilem equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter restiterunt.

3.           dein legiones Ioviorum atque Victorum laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant.

4.           hisque sepultis ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis cum ad castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum coxfugisse rettulimus.

5.           Secuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.

6.           hocque viso e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant ut perfidos et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.

7.           ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis vi repulsi sunt magna.

8.           Egressi exinde proxima nocte Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu structis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.

9.           cumque his Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.

10.       hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano ad similitudinem praeteriti temporis accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector