Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 544

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 544

1.           in hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. nam progredientes nos sequebantur crebris lacessitionibus retrahentes, et cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. iamque, ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere, fama circumlata fines haut procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans inmodeste dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.

2.           quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi inperitos adserens esse conplures, simulque adiciens hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.

3.           sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.

4.           electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum elatis manibus contortisque sagulis ostendebant.

5.           hoc longe conspecto ardens ad transitum miles ea mora tantum modo tenebatur quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti promittebant.

1.           Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur fortia facta nostrorum, foedas suorum strages et elephantos, quot numquam rex ante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae, ut memorabat, consulere sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.

2.           ob quae reputabat multa et formidanda: diffusum abunde militem per provincias levi tessera colligi posse, expertus et sciens populum suum post amissam maximam plebem ultimis terroribus deformatum, simul conperiens in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum.

3.           quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitantes.

4.           Haec inter cum neque pontes conpaginari paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae mandi poterant utilibus, exacto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame ignavissimo genere mortis absumi.

5.           Erat tamen pro nobis aeternum dei caelestis numen, et Persae, praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatetm alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.

6. condiciones autem ferebant difliciles et perplexas, fingentes humanorum respectu reliquias excrcitus redire

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector