АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 546

navigia ultro citroque discurrere statuit dum omnes conveheremur. tandemque universi praeter mersos ad ulteriores venimus margines, favore superi numinis discrimine per difficiles casus extracti.

1.           Dum nos inpendentium aerumnarum opprimit timor, conpertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus incuriosius gradientes aegros et animalia peterent diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.

2.           hac etiam suspicione iam liberi properantesque itineribus magnis prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes.

3.           unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam at faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium, aliaque herbarum genera tristissima; vasa quae portabantur aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis iumentisque aliis alimenta quaesita sunt licet noxia.

4.           Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus et tribunus Mauricius pridem ob hoc missus ad Vr nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano exercitus parcius victitans conservarat.

5.           hinc Procopius alter notarius et Memoridus militaris tribunus ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.

6.           quibus mandaverat princeps ut Lucillianum socerum suum post depositum militiae munus digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos isdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et, quod magis metuebatur, si casus novi quidam exsurgerent opponendum.

7.           quibus secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique duceret secum, adminiculis eorum usurus pro incidentium captu negotiorum.

8.           prudentique consilio Malarichum ex familiaribus negotiis, agentem etiam tum in Italia, missis insignibus Iovino iussit succedere armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris ideoque suspectus abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.

9.           iussum est autem ad implenda haec perrecturis extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis remeare velociter cum responsis, ut conperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.

10.       Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam conperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae adsidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.

11.       constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, nisi haec civitas habili situ et moenium magnitudine restitisset. miseri tamen licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua,

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector