АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 547

hac scilicet, quod velut suopte motu vel exoratus eorum precibus imperator eodem statu retinebit urbem, orientis firmissimum claustrum.

1.           Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpore sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est, ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. adeo enim atroci tabuimus fame, ut, si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.

2.           Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius cum tribunis principiisque militum sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. et sequebantur benigne suscepti.

3.           post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatium more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.

4.           ibi tunc vespera tenebrante raptus a cena Iovianus primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum et praeceps actus in puteum siccum obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam quod Iuliano perempto ipse quoque nominatus a paucis ut imperio dignus nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.

1.           Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit, submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.

2.           et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.

3.           tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat, Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.

4.           cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita» inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.

5.           Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector