Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 548

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 548

quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.

1.           exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.

2.           Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.

3.           illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.

4.           numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror, terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.

5.           unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.

6.           id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.

7.           Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.

8.           qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito purpuratus.

1.           His hoc modo peractis discursisque itineribus Antiochiam venimus, ubi per continuos dies velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos gnari rerum prodigialium praecinebant.

2.           nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.

3.           quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere paulatim in sublimiora surgente. quidam currentes radios solis densiore nube obiecta digredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector