Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 552

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 552

1.           Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant, propinquante iam vespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.

2.           cumque multorum taedio, quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima ut vir serius rector pronuntiatur imperii.

3.           mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio gravis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.

4.           quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus violentior apparebat, et confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur.

5.           quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere dextera, vi principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:

6.           «Exsulto, provinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut potissimo omnium vestras detulisse virtutes.

7.           quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus verbis quod conducere arbitror in commune.

8.           adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod inpetrabitur facile, si patientia vestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium, concesserit libens.

9.           dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit, iudicare.

10.       haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam debita protinus accepturi».

11 . Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et vexillis agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt in regiam.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector