Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 555

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 555

1.           Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris venturo Valentiniano Parisios … eodemque nuntiata sunt die.

2.           Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis longius discesserant incruenti. super adpetitu vero Procopi antequam adulesceret reprimendo curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus quod ignorabat utrum Valente superstite an extincto memoratus imperium adfectarat.

3.           Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.

4.           his cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus invaderet hostili excursu Pannonias. documento enim recenti inpendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.

5.           verum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret egentes adminiculis magnis, iisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.

6.           Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.

7.           et ad usque Remos progressus sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub patre Cretione quondam comite educatus suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.

8.           Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere maestissimi, conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe isdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.

1. Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum postea principem contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversione velut imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.

2. hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector