Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 556

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 556

militum reliquerat valida, mandaratque, ut susurravit obscurior fama – nemo enim dicti auctor extitit verus – pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.

1.           qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus, et ad regenda communia conperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post Ioviani territus necem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat interfectum.

2.           et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum – quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi penuria in locis squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis – postremae necessitatis inpulsu deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.

3.           ubi, quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.

4.           ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris ignotus ob squalorem vultus et maciem rumusculos colligebat tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper istantia, incusantium multorum Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.

5.           cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale socer Petronius, ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans, nocentes pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et inpendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.

6.           cuius morum intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata vecordia diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub Severo ultra mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.

7.           haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior provincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant, et votis licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.

8.           quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi poterit, protinus eruptura.

9.           cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestivam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque saevissimam conspirantem in unum ad pervadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.

10.       dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Divitenses Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector