АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 557

inter alios celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit.

1.           qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis.

2.           utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in cogitationes varias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter admissus constipatione vendibilium militum cum honore quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.

3.           Stetit itaque subtabidus – excitum putares ab inferis – nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.

4.           ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis aptabant.

5.           Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec favebat, accendebatur tamen insita plerisque vulgarium novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro nium, ut praediximus, divitias violenter augentem omnes eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et redivivas nebulas debitorum in diversos ordines excitabat.

6.           cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste, procliviorem viam ad mortem, ut sperabat, existimans advenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate inventa, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.

7.           Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.

8.           Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen evectus bellis Macedonicis tertium addidit grave. sic Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exivit Antoninus ita inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa superior Gordianus in imperium raptus adventantium periculorum angoribus inplicatus vitam laqueo spiritu intercluso profudit.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector