Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 561

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 561

asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.

15. ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.

1.           Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato vero in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.

2.           quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.

3.           cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu, ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.

4.           Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.

5.           nam cum omnibus provectior natu et dignitate sublimior canitiem reverendam ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.

6.           quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi, captivi colore transivit, velut adcursu multitudinis visae subito circumsaeptus.

7.           Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.

8.           Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso suffugio, versus in pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem per saevissima bella iam inde a Constanti temporibus notum necessitas in crimen traxerat, non voluntas.

9.           maiore itaque noctis parte consumpta cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius vinctus relato iam die ductus ad

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector