Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 565

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 565

1.           et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

2.           Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.

3.           et vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero, licet viribus pares.

4.           signo itaque per bucinas dato cum pede conlato res agi coepisset, insueta vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta validius inminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera cessisset incondite. quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum.

5.           sed resistens animorum acri robore miles ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo vulneratis.

6.           noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis prope confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum conperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.

7.           exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica, suffixum patibulo. ideoque iratus in tribunum animadvertere statuit ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.

8.           Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum imperator laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii susceperat caput a Valente transmissum.

9.           praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum, quae superfluvm est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.

1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector