Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 569

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 569

globis familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa capi potuerunt per plana camporum errantes. hocque tantum, quod fors dederat, impetrato redit cum suis innoxius nec inlato gravi vulnere nec accepto.

1.           Anno secuto ingredi terras hostiles pari alacritate conatus fusius Danubii gurgitibus vagatis inpeditus mansit immobilis prope Carporum vicum stativis castris ad usque autumnum locatis emensum, unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.

2.           Simili pertinacia tertio quoque anno per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem adgressus est, postque leviora certamina Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum ausum resistere cum manu, quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam ut in illis tractibus habilem.

3.           Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod conmerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur. adeo ut legatos supplices saepe mittentes venialem poscerent pacem.

4.           quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis inlecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis adfligeret, in commune consultans pacem dare oportere decrevit.

5.           missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem militiam curabant et pedestrem cum propositis condicionibus adsentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur conponendae paci conveniens locus. et quoniam adserebat Athanaricus sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris ne solum calcaret aliquando Romanorum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire; recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.

6.           hocque conposito et acceptis obsidibus Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.

1.           Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, convivio occultiore Gallorum, qui aderant in conmilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus tunc magister memoriae poscebatur, quasi adflatu quodam furoris bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat, cum proconsulari potestate regeret Africam.

2.           in praefectura enim urbana, quam adhuc administrans extinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio tamquam inter dignorum inopiam ad id escenderat culmen, lenis videri cogebatur et mollior.

3.           contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunc peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis omnibus ante dicto.

4.           Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

5. et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector