Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 573

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 573

itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.

1.           Haec in Brittanniis agebantur. Africam vero iam inde ab exordio Valentiniani imperii exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores et crebris caedibus et rapinis intenta quam rem militaris augebat socordia et aliena invadendi cupiditas maximeque Romani nomine comitis.

2.           qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, adfinitate Remigii [tunc] magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente princeps – ut prae se ferebat ipse – cautissimus lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.

3.           Gestorum autem per eas regiones seriem plenam et Rurici praesidis legatorumque mortem et cetera luctuosa cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

4.           et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquimur: hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia ad labes delictorum inmanium consurgebant; qui ex eo anhelantes ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.

5.           horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii: id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.

6.           At in Isauria globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes magnitudine iacturarum Pamphyliam adflictabant et Cilicas. quos cum nullis arcentibus internecive cuncta disperdere Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semiermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum, si patuisset facultas, adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.

7.           tali successu latrones praetumidos palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa quae incolunt excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus, semper valuere sententiae, obsidibusque datis, ut imperatum est, immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.

8.           Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.

9.           cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Vrsino, alta quies parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria [prae]clari rectoris plura et utilia disponentis.

10. nam[que] et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector