АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 574

sacris privatorum parietes isdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum ex libidine trutinas conponentium occurri nequiret. in examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur [esse], quae factitabat.

1.           Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem caute, ut rebatur, profecto, Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter inrepsit.

2.           et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, inpraepedite cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

3.           Parvo inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius specie quidem molliculus et morbosus sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur inpensior ut qualibet concideret strage.

4.           et quia temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

5.           Parabatur post haec lentioribus curis et per copias multiformes in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

6.           Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyriis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Rhenum transiit, visoque nemine, indivisis agminibus quadratis ipse medius incedebat, Iovino et Severo magistris rei castrensis altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

7.           protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo itu porrectas sensim gradiens miles inritatior ad pugnandum velut repertis barbaris minaciter infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

8.           post haec leniore gressu princeps ulterius tendens cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima barbaros longe conspectos.

9.           qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, nisi se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum spirantibus animis montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium absque septentrionali latere, unde facilem habet devexitatem et mollem. signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat oportune subeundae indicium pugnae.

10.       ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector