Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 576

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 576

ingentia largiendo, et intervallando potestates adsiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.

1.           atque ut natantium genus elemento suo expulsum haut tam diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iurgia familiarum ingentium capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates inmensas, utque multa perpetrarent inpune, dominum suum mergentium in rem publicam.

2.           namque fatendum est: numquam illa magnanimitate coalitus clienti vel servo agere quicquam iussit inlicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum conpererat admisisse, vel ipsa repugnante iustitia, non explorato negotio sine respectu boni honestique defendebat. quod vitium reprehendens ita pronuntiat Cicero ґ quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?Є.

5. suspiciosus tamen, et munitus suopte ingenio fuit et subamarum adridens blandiensque interdum, ut noceat.

6. id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita inplacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbis videbantur obstructae. in summis divitiarum et dignitatum culminibus anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis adflictus. hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.

1.           Rex vero Persidis longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum, ut eam velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

2.           et primo per artes fallendo diversas, nationem omnem renitentem dispendiis levibus adflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans inprovisis.

3.           dein per exquisitas periuriisque mixtas inlecebras captum regem ipsum Arsacen adhibitumque in convivium iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferro poenali.

4.           deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulso, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

5. quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam

– horum alter ante gentis praefectus, alter magister fuisse dicebatur armorum – isdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura excinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

1.           iniere, ut statutum est, obsidium duces. et quoniam munimentum positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis adiri non poterat, eunuchus Cylaces aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne adscito, prope moenia ipsa fide non amittendae salutis accepta propere venit, et cum socio ad interiora susceptus ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

2.           multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi conpulsores in misericordiam flexi mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis conloquiis ordinarunt hora praestituta

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector