Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 579

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 579

qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.

1.           accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures.

2.           his ille cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis adfligi.

3.           utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.

4.           auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.

5.           Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.

6.           et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret

7.           Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat et diversoria tenebrarum.

8.           Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.

9.           verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum bonorum parte multavit.

19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus exitiale. Amantius aruspex ea

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector