АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 584

1.           transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per militem, quem duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.

2.           qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis inprovidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo deciperentur errore, pactisque calcatis rem adorerentur indignam.

3.           verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, isdemque digressis, ex abdito collis propinqui barbaricus prosiluit, globus optimatibus tum danda responsa, ut intellegi dabatur, opperiens: adortusque milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.

4.           nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus abiit ad lares, id conmeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.

5.           Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indubitanter quidquid inciderat fructuosum. denique praeter conplures alios, quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus.

6.           At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus, Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.

7.           nec quisquam adventum eorum cavere poterat inopinum, non destinata sed varia petentium et longinqua, et quoquo ventus duxerat, inrumpentium: quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati multorum opes attriverint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, sed ne per minutias gesta narrando …………operis inpediam cursum, id unum sufficiet eorum exitiale poni commentum.

8.           quaesitus in unum impiorum [hominum] globus, imitatus rationalis officium ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.

9.           verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedine nihil praetermitterent, intercepti imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. et haec quidem textu processere narrato.

1. Theodosius vero dux nominis inclyti, animi vigore collecto ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria conparato sollerti, versis turbatisque Brittannorum fortunis opem maximam tulit,

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector