Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 586

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 586

citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum per argumenta scaenica amoresque peregerat nec vetitos nec incestos.

1.           Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, alias ad populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus atque utinam in proposito perseverans. correxisset enim ex parte licet exigua inritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora amisisset gloriam diu victuram.

2.           namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.

3.           quae probra aliaque his maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.

4.           Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.

5.           praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac Dalii cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum insignibus multis.

6.           non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma cogentes, manipulatim concitato fragore sequitur multitudo servorum.

7.           tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint balnearum, «ubi sunt nostri?» minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. et haec admittunt hi, quorum apud maiores censoria nota senator adflictus est, ausus, dum adhuc non deceret praesente communi filia, coniugem osculari.

8.           Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum [putantes], cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.

9.           Et cum ita graves sint et cultores virtutum, ut putant, si venturos undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita velociter imminent, vident et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.

10.       Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis adsentandi figmentis ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis aemulis adsignantes, ita hi quoque columnarum constructiones alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros extollunt.

3. poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et volucres ponderentur et glires, quorum magnitudo saepius praedicata non sine taedio praesentium, ut antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec eadem numerantes notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector