Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 587

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 587

litterarii videretur.

1.           Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.

2.           cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret : interroganteque musico quid ei poterit hoc prodesse morituro postridie, respondisse ‘ut aliquid sciens amplius e vita discedam".

3.           Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis adfligi verberibus iubeatur : si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur reus, dominus hactenus exclamet «quid faciat maniosus et nequam? et siquis aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur».

4.           Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad convivium excusare: defectum enim patrimonii se oppido perpeti senator existimat, si is defuerit, quem aliquotiens libratis sententiis invitaverit semel.

5.           Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleris certamen, maxime cum id vaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis, queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.

6.           dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis, quos, ne violentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut metatis abit.

7.           Enim vero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut provectibus, tali praesente …..irio ….lenii praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta …… solus pater familias tectus narrans aliena et placentia referens et utile pleraque fallendo.

1.          Quidam ex his licet rari aleatorum vocabulum declinantes ideoque se cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes ut Quintilios

2.          13 esse existimes fratres. ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate conposita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.

8.           Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes et liberos – nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur – ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente [nec] putes, nec facili potest aegritudo testamen …………comitatu est his quisquam.

9.           Alius cum dignitate licet mediocri, cervice tumida gradiens notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti M. Marcellum.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector