Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 588

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 588

1.           Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii vel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.

2.           Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione dispendioque adflictus gravi discedit. et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.

3.           Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eandem incudem diu noctuque tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur genitalium extorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes et sepulturas divitum matro narum; inde ad exequias virorum iam iam adventantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura … .. ancillas suapte natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta …… um Romaque, ut Tullius ait: «nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos».

4.           Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.

5.           Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula similesque innumeri.

6.           hi omne, quod vivunt, vino et tesseris inpendunt et lustris et voluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud, ut fit, defendentibus.

7.           inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exiluerit princeps, et funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam.

8.           et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii plurimi agunt pervigiles noctes.

9.           Vnde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos vociferantur pelli debere

– quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt – et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.

1.           Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis clametur adsidue «per te ille discat» quid autem debeat disci nemo sufficit explanare.

2.           In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pavonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector