АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 589

discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.

35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.

1.           Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus.

2.           Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et se vulneratum inparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.

3.           qui ducens militem rei sufficientem cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus barbaros ante conluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti venialem poscerent pacem.

4.           diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis et datis ex condicione proposita iuvenibus multis habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde venerant, reversuri.

5.           quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes adgredi negotio poterant levi. sed longe secus accidit quam sperabatur.

6.           sonitu enim adventantium perciti exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. stetere tamen mox eonglobati, extremaque sorte vires licet non integras suggerente confligere cogebantur, multaque caede perculsi concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus ad inferendum periculum transeuntibus barbaris ex alio latere prope divortium itineris pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.

7.           exin concursum infestius, firmatisque pectoribus hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. ac licet iustus quidam arbiter rerum factum incusabit perfidum et leforme, pensato tamen negotio non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data captam.

8.           Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam inrequietis motibus confundentes.

9.           inmanis enim natio, iam inde ab incunabulis primis varietate casuum inminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. seditque consilio alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis inmensae viribus adfluentes, ideoque metuendos finitimis universis.

10. scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut isdem tempore praestituto

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector