Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 592

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 592

1.           confestimque ille ditatus perrexit ad Leptim, utque ad veritatis perveniret indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.

2.           quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem. atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios.

3.           qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. ideoque rursus ad Africam cum Iovino postremo omnium legatorum remittitur – Pancratius enim decesserat apud Treveros – ut cum vicario ipse rmerita legationis quoque secundae spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.

4.           Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. hocque conperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos – incertum pretio an fallaciis – circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius adserentes nihil eorum mandasse, quas docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.

5.           Quibus per Palladium regressum cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam, ut visum est, inmodica legebantur.

6.           ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus, reliqui apud Vticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, adclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.

7.           et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis, ut dabatur opinari, custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens fatali lege decessit.

8.           Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata conticuit Tripolis non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus ultimaeque legatorum et praesidis dirae. diu enim postea huius modi casus emersit. solutus sacramento Palladius destitutusque fastu, quo tumebat, discessit ad otium.

9.           et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et praescripti Romani rem mobilem, ut iussum est, scrutaretur, inter chartas eius inventa est Meteri cuiusdam epistula, id continens «domino patrono Romano Meterius» et in fine post multa nihil ad rem pertinentia «salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est».

10.       his litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.

28. hoc fortunae secundioris iudicio plene conperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector