АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 593

et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude gratiano imperatore fidentius – Valentinianus enim obierat – ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate nixa iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus, gravarent mentiendo legatos. haec acta secuta est relatio, gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.

1.           Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum ut inclinatos in provinciae partem : isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi.

2.           qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos obsimulatis documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora, quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.

1.           Exacta hieme rex Persarum gentis Sapor, pugnarum fiducia pristinarum inmaniter adrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam misit plebem.

2.           contra has copias Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu adpositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas.

3.           qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt, confossisque multis discessere victores.

4.           inter moras tamen utrimquesecus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu aestateque consumpta, partium discessere ductores etiam tum discordes. et rex quidem Parthus hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.

5.           Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi, quae de aerario interceperant, iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.

6.           cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter levia esse haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, universa confundent. iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector