Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 596

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 596

diuturnis ritualiter consecratam movimus tandem: movendi autem, quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.

1.           conlocabatur in medio domus emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.

2.           ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torvlo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine praescitionum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, sartum ex Carphathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus singulis litteris incidens saltuatim, heroos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici, vel ex oraculis editi Branchidarum.

3.           ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet imperio, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et adsiliens anulus duas perstrinxerat syllabas THEO cum adiectione litterae postremae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur".

4.           Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. post haec interrogati an ex fide sortium, quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent: versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram: nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedes incendiaque flagitantes furias inminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos: ou man nepoinige syn essetai aima kai autois Tisiphone barymenis ephoplissei kakon oiton en pedioisi Mimantos agaiomenoio Areos. quibus lectis, unguibus male mulcati separantur exanimes.

5.           postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam inpelleret super alium, permissu quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere conpulsus ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum adserente non adpetitu regni occupandi inlicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati id, quod sperabatur ultro venturum.

6.           deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso confutabant Theodorum litterae suae per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.

7.           Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tunc obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus de statu robustae mentis non potuit deturbari.

8.           his accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed conmissa pro firmitate animi tacuisse.

9.           Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente et onerante questibus caelum – namque singulorum mala omnium esse communia credebantur – ducti universi flebiliter iugulantur

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector