Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 600

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 600

ac rigidis, praefecturam autumans adfore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.

1.           et quamquam sint multa et varia, quae, ut levius interpretemur, egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. ratio enim eadem est ubique recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum.

2.           philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum inmanitate multa occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco sy de noei kai stephe ten tylen, quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat.

3.           anum quandam simplicem, intervallatis febribus mederi leni carmine consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit accita.

4.           in chartis cuiusdam municipis clari scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is, cuius intererat, cum obiectaretur ei, quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio laniatis lateribus trucidatus est.

5.           visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.

1.           His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

2.           adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

3.           Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

4.           praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum……………….. item Octavianum ex proconsule ……………offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso.

5.           Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector