АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 601

1.           Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: «abi,» inquit «comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit» et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi.

2.           Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum revocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus …………………………………………………… ge recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.

3.           replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.

4.           Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exop ……… simile sedit …..

1.           Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis verius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset ……………………………………………………. e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

2.           Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.

3.           et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole.

4.           et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.

5.           adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes……suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector