АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 604

turbarum exordiis rapuit: biduoque post Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

1.           Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.

2.           quibus minantis periculi metu defixis revertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

3.           Quae cum rumores veri distulissent et crebri, provinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem paventis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

4.           quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi.

5.           dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris ……………………………………. producerent vinctos.

6.           quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: В«quid de istis nefariisВ» inquit В«proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?В», secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit.

7.           sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.

8.           ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ,salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae",

9.           Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu.

10.       et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt.

11.       Suggen eorum ductorem ………………………………………………………………………………………….. Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector