АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 607

1.           hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium inlexerunt. proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum extinxit: alios ademptis dexteris, quosdam vivos conbustos.

2.           excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare, fudit, vel inruentes audentius capit. digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos, unde parum sperari potuit, ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.

3.           Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac adsuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.

4.           per quem, ut rogaverat, missum, clandestinis conloquiis monuit ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi, quae vellet, popularibus suis acriter inmineret, eosque adsiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorum sed iacturis multiplicibus fessos.

5.           paruit Theodosius dictis et crebritate certaminlum Isaflenses ita protrivit, ut isdem labentibus move pecudum, Firmus latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi, dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.

6.           et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis et crapulentis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse inpendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus longius sese discrevit, repertumque funicu]um, quem finiendae vitae paravere casus, de clavo parieti adfixo suspendit, ubi collo inserto animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.

7.           Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver inpositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.

8.           qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.

1. Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed inmensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptu proclivi, obsessaque ab isdem ac Marcomannis Aquileia Opitergiumque excisum et cruenta conplura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe serio, quem ante docuimus, Marco. et erat, ut barbaris, ratio

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector