Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 608

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 608

iusta querelarum.

1.           Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.

2.           sed Maximinus in omne avidus nefas et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium per Illyricum eo tempore magistrum armorum ut pervicacem et desidem, nec dum opere, quod maturari dispositum est, consummato: addebatque ut consulens in commune quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.

3.           utrumque mox est impetratum. qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis adfatibus delinitis his, quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum adgreditur, admissa copia rogandi suspensum.

4.           denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut adsensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium conrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.

5.           Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in unum coactae misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.

6.           evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas – paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura – ni favore propitii nmninis praesens Messalla provinciae rector eam iudiciali carpento inpositam ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam cursu reduxisset effuso.

7.           Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius nisi potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum caesorumque incolentium exultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.

8.           per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus adsuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat diu, quid capesseret ambigens: et cum paratis velocibus equis noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio mansit inmobilis.

9.           didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris oportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.

10.       proinde parumper lenito pavore, ad arripienda, quae urgebant, acri animo adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem pacis diuturnitate contemptam et subversam ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter absoluto, quod inpensas aedificandi causa theatri dudum congestas sufficientes ad id, quod efficere maturabat, invenit. atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio, si venisset, accivit.

12. His velut obicibus barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector