АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 609

inpediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant. gradu frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.

1.           quibus concito cursu ruentibus infestius, obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis inpediti de honore certabant et dignitate.

2.           quo intellecto Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque milites arma tardius per tumultum expediunt, interfectis plurimis aucti fiducia, aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.

3.           Inter haec fortunae dispendia tristioris dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, conlimitia nostra ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et adflixit, congressibus densis adtritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iuste sanguine satiaret et feras.

4.           unde residui tumore iam deflagrante metuentes, ne idem dux virtutis, ut apparuit, expeditae, in primo finium aditu incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.

5.           Dum haec tot ac talia per turbines agitantur adsiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis, qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.

6.           et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, monti soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum at vero ubi tempestas mollivit et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum exspectabatur.

7.           hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. inter quae porticum excitavit ingentem lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re, quod huius numinis prope visitur templum.

1. Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector