Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 610

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 610

consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.

1.           consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.

2.           qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum adsidue Cylacis necem replicabat et Artabanis, addens eundem iuvenem ad superbos actus elatum nimis esse in subiectos inmanem.

3.           unde quasi futurus particeps suscipiendi tunc pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio conperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae speque quod revertetur, natio nobis oportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.

4.           Quae reputans ille, inpendere sibi praesagiebat exitium grave. et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his, quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa egressus cuneatim properabat intrepidus.

5.           cumque eum provinciae moderator, apparitoris, qui portam tuebatur percitus festinato studio, repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.

6.           nec minus paulo postea legionem secutam iamque adventantem ipse cum promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modum scintillarum sagittas, sed voluntate errans, ita in fugam conpulit ut cum tribuno milites universi perterrefacti vividius quam venerant remearent ad muros.

7.           exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur: et remansisset, ni cunctis versantibus varia, id reperire potuisset effugium in necessitatis abrupto tutissimum.

8.           lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia: quibus singulis proceres insisidentes et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant: hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt.

9.           residui omnes equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti expeditius quam diebus praeteritis incedebant.

10.       Hoc nuntiato princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus Danielum mittit et Barzimerem revocaturos eum, comitem unum, alterum Scutariorum tribunum.

11.       hi locorum gnaritate confisi, quod ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, conpendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur inprovidus: sed evanuit cogitatum hoc casu.

12.       viator quidam ad citeriora festinans cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium squalentem frutectis et sentibus vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano semone solum, quae viderat, docet ac retinetur intactus.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector