Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 611

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 611

1.           moxque metu dissimulato eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.

2.           quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venit relegente eo rursus monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam modo non porrectis brachiis exspectabant. dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus et cum gaudio popularium summo susceptus fide grandi remansit inmobilis, iniuriis, quas pertulerat, omnibus demussatis.

3.           Danielus post haec et Barzimeres cum lusi iam iam revertissent, probrosis lacerati conviciis ac si inertes et desides, ut hebetatae primo adpetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.

4.           et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures rumorum omnium tenacissimas incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas in vertendis debilitandisque corporibus miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus offusa sibi caligine mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines, si huic inrisioni superfuerit, excitabit.

5.           Hinc in illum inexplicabile auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tunc in Armenia Traiano, et rem militarem curanti id secretis committitur scriptis.

6.           qui inlecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum conposita fraude ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.

7.           cumque adponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulato flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente, ipso convivii domino per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam inmittitur barbarus asper ex his, quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exilire posset etiam tum praepeditum.

8.           quo viso regulus forte prominens ultra torvm, expedito dolone adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, ictibus multiplicatis foede concisa.

9.           hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas, quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. ingemiscat siquis vita digressis est dolor, huius adrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen vel, ut quidam scribunt, Niciam ministrum reppulerit regium, conloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tunc bellis saevissimis exurentem veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem ut ab interiore caveret obsequio. tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat.

10.       verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus quod, ut Demosthenes perpetuum Graeciae decus adfirmat, numquam similitudine aut inpunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector