Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 614

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 614

potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus, ut monebat, abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores, quae roborabantur in dies iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

1.           Hanc professionem oratorum forensium politikes moriou eidolon, id est civilitatis particulae umbram vel adulationis partem quartam esse definit amplitudo Platonis, Epicurus autem kakotechnian nominans inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat adsentiente Leontino Gorgia.

2.           quam a veteribus ita determinatam orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. ergo absolutis super eius indignitate paucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.

3.           Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam [qui locus in Euboea est] perorantem idem Demosthenes Academia cum Platone relicta sectatus est: ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.

4.           nec minus apud Romanos Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati et postea per varias aevi sequentis aetates censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes summis gloriae honoribus fruebantur.

5.           post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depressos aliquos iudiciorum eripiens flammis «non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse» firmabat.

6.           At nunc videre est per eoos omnes tractus violenta et rapacissima genera hominum per fora omnia volitantium, et subsidentium divites domus, ut Spartanos canes aut Cretas, vestigia sagacius colligendo ad ipsa cubilia pervenire causarum.

7.           In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum liminia deterentes, et aut inter discordantes amicos aut propinquantes vel adfines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta : in quibus aetatis progressu non ut aliorum vitia intepescunt, sed magis magisque roborantur: inter rapinas insatiabiles inopes ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.

8.           horum [obstinatione] libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur fluentia loquendi: quarum artium scaevitate, ut Tullius adseverat, nefas est religionem decipi iudicantis. ait enim «cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest».

9.           Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori inpositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum. hi velut fata natalicia praemonstrantes aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum conposita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.

12. hi ut altius videantur iura callere, Trebatium locuntur et Cascellium et Alfenum et Auruncorum Sicanorumque iam

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector