АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 616

1.           et iu dices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.

2.           ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut, cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum isdem soleant adsignare, et non vitiis rerum aut iniquitati aliquotiens disceptantium sed solis defensantibus irascantur. verum unde huc declinavimus revertamur.

1.           Pubescente iam vere Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti, quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.

2.           Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis, ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens sed ductori exercitus perquam oportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos adpetitus.

3.           Et quamquam terrori cunctis erat, dum sperabatur ut acer et vehemens mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit ut neque in Gabinii regis inquireret necem neque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, accuratius vestigaret: eo videlicet more quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.

4.           solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam, ex quo eum viderat, minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. hic praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.

5.           contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustormn iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem, ut saepe moderatores fecere tranquilli: sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

6.           uncle graves obedientium casus, exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post validioribus aliis, usu laedendi reperiente longaevo. denique tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos mutare conpulerunt sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.

7.           haec ita inlecebrosius atque inhumaniтs agi loquebatur quidem pertinax rumor, Valentinianus vero tamquam auribus cera inlitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda conpendia conperisset, quae nimium sero tali

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector