Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 617

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 617

didicit casu.

1.           ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere conpulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere non sponte propria pergere ad id munus implendum.

2.           qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor quaerente curatius principe si hi, qui misere, ex animo bene sentiunt de praefecto, «gementes», inquit «et inviti».

3.           quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone, quos noscitabat: ubinam ille esset verbi gratia honore ante suos excellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus. cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem, aut plumbo vita erepta extinctum, in inmensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone – pro nefas – ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, adfectante: quam si adeptus rexisset, prae his, quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.

4.           Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus oportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut adserebant quidam urgentes, ut autem aiebat ille, ad imbecillitatem firmandam fluentium capillorum.

5.           alio quoque in eum perniciose conposito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens «fac me imperatorem, si id volueris impetrare». hocque ludibrio inique interpretato et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.

6.           Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites incertique accidentium cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos cum in regionibus suis contra quam opinabantur augusta cernerent signa.

7.           progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis conbustis redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus adsuetos commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Sabariam poterat, quamvis eo invalidam tempore adsiduisque malis adflictam.

8.           unde hoc etiam si magni intererat, paulisper sequestrato, inpigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio conpetenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu conpositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam prodigiis ingerentibus multis.

9.           namque diebus ante paucissimis ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Sabariam eodem adhuc constituto, bubo culminibus regii lavacri insidens occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector