Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 621

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 621

id adfirmando quod, ut ille post Gallienum et lamentabilis rei publicae casus exinanito aerario torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades magnitudine indigens inpensarum, ut militi supplementa suppeterent et inpendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire quod sunt aliqua, quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius veteris dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas et torquem «tolle» inquit «haec» ad comitum quendam prope adstantem versus quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum….

1.           huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus : quibus omissis quoniam non sunt perfectae virtutis indicia – nec enim aliena non rapere laudis est – unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebi Marius dedisset et Cinna, vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

2.           Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat adsidue livorem severitatis rectae potestatis esse [invidiam] sociam. utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad supplicandum contrarios exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles: et fortibus detra hebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

3.           Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos et intra sortem humilem amendandos, ad pavores inritos aliquotiens abiectius pallens et, quod nusquam erat, ima mente formidans.

12 quo intellecto magister officiorum Remigius cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.

1.           iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicit inmaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur adsidue ut noxas vel leves acerbius vindicarent.

2.           nec adflictis, si fors ingruisset inferior, erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper ut agitato mari iactatis portus patuit exoptatus. finis enim iusti imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur et salus.

1.           Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. in provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ‘: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.

2.           Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae societatem adsumpsit.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector