Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 622

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 622

1.           Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.

2.           Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed excultis.

3.           Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur, imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.

4.           Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.

1.           Post conclamata imperatoris suprema corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae, non semper dicatae legitimorum principum fidei velut imperiorum arbitrae, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitati res adiuvante quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

2.           cum negotium in his esset angustiis et tamquam in eadem navi futuri periculorum, si accidissent, participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte, quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandato Merobaudes protinus acciretur.

3.           hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo, per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum longius amendavit, quietum quidem virum et placidum sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc cavendum.

4.           Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedito consilio Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus degensque cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam appellant.

5.           hocque concinenti omnium sententia confirmato Cerealis avunculus eius ocius missus eundem puerum lectica inpositum duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus Augustus nuncupatur more sollemni.

6.           et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes absque sui permissu principem alium institutum, postea metus sollicitudine discussa vixere securius, quod ille, ut erat benivolus et peritus, consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector