Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 623

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 623

1.           Interea et Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis armabat maestosque transtulit ad orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat et portentorum.

2.           post multa enim, quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret «vivus ardeat Valens» licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur adsidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.

3.           quae hunc illi inpendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. super his larvale simulacrum Armeniae regis et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum per quietem stridendo carmina quaedam nimium horrenda multos diris terroribus agitabant.

4.           vaccula gurgulione consecto exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum in quadrato lapide, qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:

5.           All’hopotan nymphai droserai kata asty choreiei terpomenai strophoontai eustrepheas kat’agyias kai teichos loutroio polystonon essetai alkar, de tote myria phyla polyspereon anthropon Istrou kallirooio poron peraonta syn aichme, kai Skythiken olesei choren kai Mysida gaian, Paionies d’epibanta syn elpisi mainomeneisin autou kai biotoio telos kai deris ephexei.

1.           Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio solito miscendo cuncta concivit, hanc conperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.

2.           ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens conrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, conpactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiosae formae et pavendi, ut bipedes existimes bestias vel quales in conmarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.

3.           in hominum autem figura licet insuavi ita visi sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam fotu calefaciunt brevi.

4.           aedificiis nullis umquam tecti sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector