Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 631

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 631

abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ubi barbaros locis inclusos, nusquam reperientes exitum diuturna consumeret fames et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.

1.           post quem Richomeres a, domesticorum tunc comes, imperatu eiusdem Gratiani motus e Galliis, properavit ad Thracias ductans cohortes aliquas nomine tenus, quarum pars pleraque deserverat – ut iactavere quidam – Merobaudis suasu, veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur licenter Rheno perrupto.

2.           verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe, ut obtrectatores finxere malivoli, morbum causante ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices: unde haut longo spatio separatum vulgus inaestimabile barbarorum ad orbis rotundi figuram multitudine digesta plaustrorum tamquam intramuranis cohibitum spatiis, otio fruebatur et ubertate praedarum.

3.           Praevia igitur spe meliorum Romani duces, si fors copiam attulisset, ausuri aliquid gloriosum, Gothos, quicquid molirentur sagaciter observabant: id scilicet praestruentes ut, si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti plures perfoderent confisi magnamque spoliorum averterent partem.

4.           hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nilul latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti aliorumque militum, quos adfuere iam sperabant: tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis statim ut incensi malleoli, ad carraginem – quam ita ipsi appellant – aliti velocitate regressae incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.

5.           nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. reversis enim his, quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam tum contrusa, inmaniter fremens animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cruditate festinabat. et quoniam haec sole agebantur extremo noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.

6.           contra Romani his cognitis ipsi quoque exsomnes verebantur hostes et male sanos eorum ductores ut rabidas feras: eventum licet ancipitem ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam mentibus exspectantes inpavidis.

7.           Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos adpetere temptaverunt: quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. hocque viso ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.

8.           ergo ubi utrimque acies cautius incedentes gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. barbari vero maiorum laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus leviora proelia temptabantur.

9.           iamque verrutis et missilibus aliis utrimque semet eminus lacessentes ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis pes cum pede conlatus est. barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas mucronesque acrius resistentium pectoribus inlidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus e propinquo latere fortiter excitus haerente iam morte cervicibus sustentavit.

13. fervente igitur densis caedibus proelio in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector