Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 632

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 632

telis oppetebat et gladiis, et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites lapsorum, timore impeditorum, secando suffragines.

1.           et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.

2.           et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus adflictabant, nec de rigore genuino quisquam remittebat, dum vires animorum alacritas excitaret. diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, inconposite discedentibus residui omnes repetunt tentoria tristiores.

3.           humatis denique pro locorum et temporis ratione honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt adsuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. constat tamen in numero longe minores Romanos, cum ea copiosa multitudine conluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.

1. His casibus proeliorum ita luctuose finitis nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus. Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque oportunitatem milites nancti, inmensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo conpacta nullosque reperiens exitus periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas conportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.

2.post quae re petivit Gallias Richomeres ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus. haec Gratiano quater et Merobaude consulibus agebantur, anno in autumnum vergente.

1.           Inter quae Valens audito lugubri bellorum direptionumque eventu Saturninum, equestris exercitus ad tempus cura commissa, suppetias Traiano ferentem misit et Profuturo.

2.           forteque isdem diebus per Scythiae regiones et Moesiae omnibus, quae poterant mandi, consumptis, feritate urgente pariter et inopia, barbari erumpere molibus magnis ardebant. hocque saepe temptato cum obruerentur vigore nostrorumper asperitates scruposas valide resistentium, adacti necessitate postrema, Hunorum et Halanorum aliquos ad societatem spe praedarum ingentium adsciverunt.

3.           Quo cognito Saturninus – iam enim aderat et praetenturas stationesque disponebat agrarias – paulatim conligens suos, digredi parabat consilio non absurdo: ne subita multituclo uti amnis inpulsu undarum obicibus ruptis emissus, convelleret levi negotio cunctos, suspecta loca acutius observantes.

4.           deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit, nullo vetante turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latituclines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis omnia foedissime permiscentes.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector