Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 633

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 633

1.           tunc erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa: implicatos alios matribus parvulos et puberum audire lamenta puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.

2.           post quae adulta virginitas castitasque nuptarum ore abiecto flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte, licet cruciabili, praevenire. inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te Fortuna ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.

3.           Barbari tamen velut diffractis caveis bestiae per spatiorum amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum Scutariorum Barzimeren inventum cum suis, Cornutisque et aliis peditum numeris castra ponentem adsiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.

4.           qui confestim, ut adigebat necessitas instantis exitii, iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis, praerupit cum promptis adcinctis ad proelium: fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discessisset, ni eum equitum adcursus complurium anhelum circumvenisset et fessum. et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.

1.           Re in hunc modum peracta, Gothi, quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validun, ubi reperirent, excisuri: et cultiore victu somnoque parumper adsumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.

2.           et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.

3.           repedando enim congregatosque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoris globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos nuper in societatem adhibitos: qui, si dignum est dici, nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere flumen direpturi vacua defensoribus loca.

4.           eorum catervis subito visis certare comminus dux cautissimus parans adortusque nationis utriusque grassatores minantes etiam tum acerba, trucidasset omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, vivosque omnes circa Mutinam Regiumque et Parmam Italica oppida, rura culturos exterminavit.

5 Taifalorum gentem turpem obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi. porro siqui iam adultus aprum exceperit solus vel interemerit ursum immanem, conluvione liberatur incesti.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector